Mysteria gaudiosa (Mon./Thurs., Advent/Nativity Sun.)
Prīmum mystērium gaudiōsum: Annūntiātiō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium annūntiātiōnis, cum archangelus Gabriēl tibi annūntiāvit, quod fīlium tuum Jēsūm per potentiam Spīritūs Sānctī genitūra erās, et cōnsēnsum dedistī, et Spīritus Sānctus tē obumbrāvit, et Salvātōrem mundī concēpistī, humiliter ōrāmus:
Secundum mystērium gaudiōsum: Vīsitātiō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium vīsitātiōnis, cum fīliō tuō Jēsū in uterō portante, ad civitātem Judā abīstī Elizabeth vīsitāre. Ubi vōcem salūtātiōnis tuae audiēns, Elizabeth Spīritū Sānctō replēta est, et īnfāns Joānnes Baptista in uterō ejus exultāvit, et Elizabeth dē operātiōnibus grātiae dīvīnae in tē dīxit, et cum Magnificat respondistī, humiliter ōrāmus:
Tertium mystērium gaudiōsum: Nātīvitās
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium nātīvitātis, quōmodo quia nōn fuit locus in dīversōriō, Salvātōrem mundī in stabulō parere coacta es, cum spōnsō Joseph et animālibus stabulī sōlīs astantibus, humiliter ōrāmus:
Quartum mystērium gaudiōsum: Praesentātiō in templō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium praesentātiōnis, cum tū et spōnsus Joseph īnfantem Jēsūm in templum ad cōnsecrātiōnem Dominō intulistis, et ad aspectum īnfantis prophēta Simeon et prophētissa Anna Spīritū Sānctō replētī sunt, et prophētāvērunt dē magnitūdine dīvīnā, quam in brāchiīs tuīs portābās, humiliter ōrāmus:
Quintum mystērium gaudiōsum: Inventiō in templō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium inventiōnis in templō, cum post trīduum quaestiōnis sollicitae, tū et spōnsus Joseph in templō Jēsūm duodecim annōs nātum invenistis. Ubi in mediō doctōrum sedēbat, audiēns illōs et interrogāns ad stupōrem omnium circumstantium, et cum eum propter absentiam ejus leniter compellābās, respondit: “Cūr me quaerebātis, nesciēbātis quia in hīs quae Patris meī sunt oportet mē esse?” Tunc autem tibi subditus erat, et redīvit tēcum ad Nazareth, humiliter ōrāmus:
Mysteria dolorosa (Tues/Fri, Lenten Sun.)
Prīmum mystērium dolorōsum: cruciātus in hortō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium cruciātūs in hortō, quōmodo ultimā cēnā cum discipulīs suīs complētā, Dominus Noster in hortum Gethsemani Petrum, Jacobum et Jōannem dūxit, et ab eīs quantum iactus est lapidis sē dēcessit ut ad Patrem caelestem suum orāre. Ubi contrā pavōrem hūmānum ipsum passiōnis propinquae suae contendēns et adversus tentātiōnēs diabolī pugnāns, vehementer ōrāvit usque ad sūdōrem sanguinis, dōnec acclamāvit: “mī Pater, si possibile est trānseat ā mē calix iste, verumtamen nōn sīcut ego volō sed sīcut tū”, humiliter ōrāmus:
Secundum mystērium dolorōsum: flagellātiō ad columnam
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium flagellātiōnis ad columnam, cum Pīlātō effēcit ut Dominus Noster crudeliter flagellārētur, ut sanguinārium vulgus plācārētur, humiliter ōrāmus:
Tertium mystērium dolorōsum: corōnātiō cum spīnīs
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium corōnātiōnis cum spīnīs, cum Dominus Noster ā mīlitibus Rōmānīs in castra reductus est, ubi corōna spīnārum texta est, et super caput ejus impōsita, et in carnem dēpressa usque ad sanguinis effūsiōnem, dum mīlitēs circumstant, eum dēridentēs, adspuentēs eum, et aliter eī maledīcentēs, humiliter ōrāmus:
Quartum mystērium dolorōsum: bāiulātiō crucis
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium bāiulātiōnis crucis, cum, jam valde īnfirmātus propter priōrēs mortificātiōnēs suās, Dominus Noster etiam coactus est, ut onerōsam crucem super umerōs suōs tollere, et eam ad locum necis suae trahere, humiliter ōrāmus:
Quintum mystērium dolorōsum: crucifīxiō
Ō sānctissima māter Marīa, meditantēs mystērium crucifīxiōnis, cum Dominus Noster clāvīs ad crucem adfīxus est, super quam post trēs hōrās cruciātūs atrōcis mortuus est, dum prō veniā inimīcōrum suōrum ōrat, humiliter ōrāmus:
Mysteria gloriosa (Wed/Sat, non Advent/Nativity/Lent Sun.)
Prīmum mystērium glōriōsum: resurrēctiō
Ō sānctissima māter, Marīa, meditantēs mystērium resurrēctiōnis, cum māne tertiī diēī post mortem et sepultūram suam, Dominus Noster ā mortuīs resurrēxit, apparuit tibi, cārissimae mātrī suae, et posteā sānctīs mulieribus, quāe properāvērunt ut discipulīs dīcerent, et tunc discipulīs ipsīs, quibus propter fideī absentiam eōrum exprōbrāvit et mandāvit ut Evangelium ferre ad ultimōs fīnēs orbis terrae, humiliter ōrāmus:
Secundum mystērium glōriōsum: ascēnsiō
Ō sānctissima māter, Marīa, meditantēs mystērium ascēnsiōnis, quōmodo quadrāgintā diēbus post resurrēctiōnem cum discipulīs suīs cōnsūmptīs, dē rēgnō Deī eīs dīcēns, Dominus noster eōs ad montem Olivet dūxit, ubi ante oculus eōrum in caelum ascendit, humiliter ōrāmus:
Tertium mystērium glōriōsum: dēscensus Spīritūs Sānctī
Ō sānctissima māter, Marīa, meditantēs mystērium dēscensūs Spīritūs Sānctī, cum apostolīs et tē in cēnāculō congregātīs, Spīritus Sānctus super vōs omnēs in fōrmā linguae ignis dēscendit, corda vestra cum igne dīlēctiōnis dīvīnae replēns, apostolōs impellēns ut ad praedicātiōnem Evangeliī prōdeant, et tē, sānctissimam mātrem, īnspīrāns ut prō prīmīs Chrīstiānīs ōrēs, humiliter ōrāmus:
Quartum mystērium glōriōsum: assūmptiō
Ō sānctissima māter, Marīa, meditantēs mystērium assūmptiōnis tuae in caelōs, quōmodo dēsīderiō esse conjūncta cum fīliō tuō cōnsūmptā, ad punctum mortis tuae ab eō in caelōs corpore et animā suscepta es, humiliter ōrāmus:
Quintum mystērium glōriōsum: corōnātiō in caelīs
Ō sānctissima māter, Marīa, meditantēs mystērium corōnātiōnis tuae in caelīs, cum tripliciter corōnāta es ut rēgīna caelī, ā Deō Patre velut dīlēcta fīlia ejus, ā Deō Fīliō velut cārissima māter ejus, et ā Deō Spīritū Sānctō velut spōnsa ēlēcta ejus, nostra intercestrīx perfecta apud Deum, omnēs sincērās petītiōnēs nostrās ante thronum Deī portāns, humiliter ōrāmus: